monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 57, 7
Nec hoc mirum in caeteris saeculi videlicet, aut Ecclesiae viris, cum Septuaginta interpretes, et Evangelistae atque Apostoli idem in sacris voluminibus fecerint. Legimus in Marco dicentem Dominum: TALITHA CUMI, statimque subiectum est, 'quod interpretatur, puella, tibi dico, surge' . Arguatur Evangelista mendacii, quare addiderit, tibi dico, cum in Hebraeo tantum sit, puella surge. Sed ut ἐμφατικώτερον faceret; et sensum vocantis atque imperantis exprimeret, addidit, tibi dico. Rursum in Matthaeo redditis ab proditore Iuda triginta argenteis: et empto ex eis agro figuli, scribitur, 'Tunc impletum est quod scriptum est per Ieremiam Prophetam, dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quod appretiaverunt a filiis Israel: et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus' . Hoc in Ieremia penitus non invenitur, sed in Zacharia, aliis multo verbis, ac toto ordine discrepante: Vulgata quippe Editio ita se habet: 'Et dicam ad eos: si bonum est coram vobis, date mercedem mihi, aut renuite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Dixitque Dominus ad me: Pone illos in conflatorium; et considera si probatum sit, sicut probatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et misi eos in domo Domini in conflatorium' . Quantum distet ab Evangelistae testimonio Septuaginta translatio, perspicuum est. Sed et in Hebraeo cum sensus idem sit, verba praepostera sunt, et pene diversa. 'Et dixi, inquit, ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Proiice illud ad statuarium: decorum pretium, quod appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et proieci eos in domo Domini ad statuarium.' Accusent Apostolum falsitatis, quod nec cum Hebraico, nec cum Septuaginta congruat translatoribus: et quod his maius est, erret in nomine, pro Zacharia quippe, Ieremiam posuit. Sed absit hoc de pedissequo Christi dicere: cui curae fuit non verba et syllabas aucupari, sed sententias dogmatum ponere. Veniamus ad aliud eiusdem Zachariae testimonium, quod Ioannes Evangelista assumit iuxta Hebraicam Veritatem. 'Videbunt in quem compunxerunt' , pro quo in Septuaginta legimus, καὶ ἐπιβλέψονται πρός με, ἀνθ᾽ ὦν ἐνωρχήσαντο, quod interpretati sunt Latini: 'Et aspicient ad me, pro his quae illuserunt, sive insultaverunt.' Discrepat Evangelistae, Septuaginta interpretum, nostraque translatio: et tamen sermonum varietas, spiritus unitate concordat. In Matthaeo quoque legimus Dominum praedicentem Apostolis fugam, et hoc ipsum Zachariae testimonio confirmantem. Scriptum est, ait, Percutiam pastorem, et dispergentur oves . At in Septuaginta et in Hebraeo multo aliter; non enim ex persona Dei dicitur, ut Evangelista vult: sed ex Prophetae, Deum Patrem rogantis: 'Percute pastorem, et dispergentur oves.' In hoc, ut arbitror, loco, iuxta quorumdam prudentiam, Evangelista piaculi reus est, quod ausus sit Prophetae verba ad Dei referre personam. Scribit supradictus Evangelista, ad Angeli monitum, tulisse Ioseph parvulum et matrem eius; et intrasse in Aegyptum, ibique mansisse usque ad obitum Herodis, ut impleretur quod dictum est a Domino per Prophetam: 'Ex Aegypto vocavi filium meum.' Hoc nostri codices non habent: sed in Osee iuxta Hebraicam scribitur Veritatem: 'Quia puer Israel est, et dilexi eum: et ex Aegypto vocavi filium meum' . Pro quo et in eodem loc. Septuaginta transtulerunt: 'quia parvulus est Israel, et dilexi eum: et ex Aegypto vocavi filios eius.' Num omnino repudiandi sunt, quia istum locum, qui ad Christi maxime pertinet sacramentum, aliter transtulerunt? an danda potius venia ut hominibus, iuxta Iacobi sententiam, dicentis: 'Multa peccamus omnes: et, si quis in verbo non offendit, iste perfectus est vir, et potest refrenare omne corpus' . Illud vero quod in eodem Evangelista scribitur: 'Et veniens habitavit in civitate quae dicitur Nazareth: ut impleretur quod dictum est per prophetas, quia Nazaraeus vocabitur' . Respondeant λογοδαίδαλοι, et fastidiosi aestimatores omnium Tractatorum, ubi legerint; discantque in Isaia positum. Nam in eo loco ubi nos legimus atque transtulimus: 'Exiet virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet' : in Hebraeo iuxta linguae illius ἰδίωμα ita scriptum est: 'Exiet virga de radice Iesse, et Nazaraeus de radice eius crescet.' Cur hoc omiserunt Septuaginta, si non licet transferre verbum pro verbo? Sacrilegium est, vel celasse, vel ignorasse mysterium.